monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 6 > csg457.27 > sectio 24 > sectio 36 > sectio 26 > 27 > sectio 20 > sectio > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Retractationes, 1, 14, 1
Iam vero apud Hipponem-regium presbyter scripsi librum de Utilitate credendi, ad amicum meum quem deceptum a Manichaeis, adhuc eo errore noveram detineri, et irridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem quid esset verum certissima ratione docerentur. In hoc libro dixi : In quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc christiano uti fas non est; quale vel sabbatum est, vel circumcisio, vel sacrificia, et si quid huiusmodi est; tanta mysteria continentur, ut omnis pius intelligat, nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est, accipi ad litteram, id est ad verbum: nihil autem salubrius, quam spiritu revelari. Inde est, 'Littera occidit; spiritus autem vivificat' . Sed aliter exposui verba ista apostoli Pauli, et quantum mihi videtur, vel potius ipsis rebus apparet, multo convenientius in eo libro qui inscribitur de Spiritu et Littera: quamvis non sit et iste sensus respuendus.